- IDSTENIUM
- IDSTENIUMvulgo ITZSTEIN, locus Germ. sup. in Comitatu Saraepontano, sub proprio Com. ex Fam. Nassovia: unde Iystenia, alias Weisbadensis fam. cuius primus conditor fuit Waltavius, fil. secundo genitus Henrici cogn. Divitis, frater Othonis maioris, qui Dillenburgensem lineam orsus est, et prioris quidem, nempe Walravii, linea defecit in Ioh. Ludovico, cui Ioh. Com. Dillenburgici filia nupserat, huius vero adhuc durat. Coepit autem Comitatus hic Wisbadensis s. Idstenius, una cum Dillenburgico, circa A. C. 1292. Ioh. postea Com. Weilburgi et Idstenii, Adolphi Imp. nepos, filia unica, Comit. Saraepontanum, cuius lineae parens auctor exstiterat, nacta est: in Phil. Iohn. Ludovici fil. stripe exstinctâ, successore Alberto Com. Weilburgi, A. C. 1559. Hodie totus hic Nassoviae arboris truncus, Saraepontanus nempe, cum in tribus ramis subsistat, qui in communi Patre Ludovico, Exstincto A. C. 1627. coiêrunt: ex huius filiis Vilhelmus Ludovicus Saraepontanum s. Sarbrucken continuavit; Ioh. Wisbada, cum Idstenio, obtigit, Ernestus vero Casimirus Weilburgum nactus est. E quibus Ioh. Com. Nassoviae, in Wisbaden seu Iystein, ex Sibylla Magdalena Badensi (filia Georgii Frid. March. Durlacensis, Exstincta A. C. 1644.) (suscepit liberos complures, inter quos Anna Ottilia (nat. A. C. 1630. Obiit A. C. 1642.) Gustavus Adolphus (nat. A. C. 1632. Defunctus est A. C. 1664.) Ludovicus Frid. (nat. A. C. 1633. Decessit A. C. 1656.) Bernardina Sophia (nat. A. C. 1634. Den. A. C. 1642.) Ioh. (nat. A. C. 1638. Den. A. C. 1658.) et Sabina Iuliana (nat. ac Den. A. C. 1639.) Eidem ex secundo coniugio Annae Com. Leiningensis itidem numerofa fuit proles: Carolus (nat. A. C. 1649. Den. A. C. 1651.) Christina Elisabetha (nat. A. C. 1651.) Eleonora Luisa (nat. A. C. 1653.) Ernesta (nat. A. C. 1654. Obiit 1655.) Georgius Vilhelmus (nat. A. C. 1656. Den. A. C. 1657.) Iohanna (nat. A. C. 1657.) Sibylla Carola (nat. A. C. 1658. Den A. C. 1660.) Dorothea Amalia (nat. A. C. 1661.) Phil. Ludov. (nat. A. C. 1662. Den. A. C. 1664.) et Georg. Aug. Samuel (nat. A. C. 1665.) omnes Comires Nassoviae etc. lin. Wisbadensis s. Idsteniae. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Part. I. Ind. et Part. III. p. 28. et 85.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.